Psalms 63

1victori canticum David 2audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam 3absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem 4qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum 5ut sagittarent in absconditis simplicem 6subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos 7scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo 8sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum 9et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos 10et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent 11laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde
Copyright information for Vulgate_HebPs